Athanasius Kircher to King Frederik III of Denmark, from Rome, 14 January 1654
(Rigsarkiv, Copenhagen,
T.K.U.A. Alm. del., Breve fra laerde maend, Litra K., Pk 57, 14/1 1654)
holograph, transcribed by
Noel Malcolm
[printed, with minor
modifications, in A. Schumacher, ed., Gelehrter MŠnner Briefe an die Kšnige
in DŠnnemark, vom Jahr 1522 bis 1663,
3 vols. (Copenhagen and Leipzig, 1758-9), iii, pp. 374-5]
Sereniss.me et
Potent.me Rex.
Sympathicum opus Serenissimis Maiestatis V.rae
oculis, meo sistit nomine Lator harum, Cliens tuus non tam ingenio, quam
Indolis morumq[ue] suauitate αγγελος. Nae
beatum me aestimauero, si chartaceum hoc munusculum tale reperiatur, quod
sapientiae Tuae statera ponderatum, iudicio tuo limatissimo subsistat.
Qualecunq[ue] tamen fuerit, gaudeo id non tam ‡ me missum, quam a sacra
Maiestate Tva potentissimo Virtutum omnium Magnete vel uiolenter attractum. Ad
Boream uertitur magnes; ad Boreae Regem uelutj ad Cynosuram quandam, et totius
literaturae magnetem omnium uertuntur [corda deleted] Literatorum, corda, studia, calami. Ad hanc et ego
uertor, occultioris nescio quo impetžs attractu compulsus. Eadem ui, et nescio
quibus occultis nodis agitatum ad te abiturit Caesareum 4 tomorum opus, [marginal
note: Oedipus Aegyptiacus] mox ubi ‡
praeli uinculis liberam annum futurum confido, Sacrae Maies.ti Vrae
sistendus: praecedit interim hoc praesens magneticum opus, iam tertio editum,
multisq[ue] nouis, raris, principumq[ue] laudabilj curiositate forsan haud
indignis argumentis locupletatum, meae in Sacram Reg. M.tem Vestram
humillimae obseruantiae, ac submississimae seruitutis, nec non pronissimae
uoluntatis uelutj Prodromus quidam; opus fateor ingenij tui sublimitati longŹ
dispar, at uel ex hoc capite minimŹ displiciturum, quod is cuius [id deleted] Augusto nomini inscriptum est, illud ad te mitti
praeceperit. Vale potentis.me Rex, Literarum gloria, et decus,
mejsq[ue] studijs, uti soles patriocinari ne desistas.
Romae 14 Jan. 1654.
S. Reg.ae Mai.tis
Vrae
Seruus humillimus
Athanasius Kircherus